monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 31 > csg248.123 > csg250.236 > sectio 49 > sectio 32 > csg75.831 > csg248.141 > sectio 19 > sectio 15 > Samuelis I, 21 > sectio 23 > bavPal.lat.1449.192 > sectio 18 > sectio 1 > sectio 46 > bnf6795.39 > 75 > csg250.284 > sectio > bnf7296.66 > csg251.90 > bmoMS296.54 > sectio 11 > sectio 1 > sectio 26 > sectio > sectio 61 > bnf14764.9 > sluMscr.Dresd.A.145.b.188 > sectio 150 > sectio 37 > bnf6796A.14 > sectio 69 > csg250.304 > 309 > bnf13013.134 > uldLIP7.217 > sectio 30 > sectio 8 > bkeCod.15.166r > 15.118r > 10 > bkeCod.15.131v > bavPal.lat.1449.171 > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 1, 14
Hi sunt circumdati compluribus ornamentis illorum qui inter eos surgunt; ut lapides pretiosi in magnis personis qui sunt martyres ac virgines sanctitatis, et ut margaritae, qui sunt innocentes et poenitentes filii redemptionis, cum quibus idem limus valde ornatus est; dum in humano corpore fulgent tantae virtutes, quae in Deo sunt fulgentes in omni claritate. Nam qui constituit spiraculum et vitam hominum, ille inspexit semetipsum. Quomodo? Scilicet eum redemptione dum praescivit in sua praedestinatione Filium suum incarnari, ita quod in eius corpore deberet abstergi omnis maculosa varietas criminum. Et sic videt etiam animas quae iustificabuntur post multiplicationem superfluorum peccatorum dum adhuc in corporibus suis sunt, et quae consuescent in iustitia Dei ambulare post diversitatem errorum suorum qualiter consistant in Deo, ac qualiter desistant de multa oblivione, et quomodo revertantur de unoquoque vitio quo ipsae sunt vulneratae cum in mortalibus ceciderunt peccatis, et sicut sunt videntes quod multi populi surrexerunt de errantibus viis in quibus ambulabant pleni vulneribus in plagis pessimis restaurati de morte feditatis criminum: sic etiam multi veniunt qui in amaritudine acerbi doloris peccati tam graviter sunt vulnerati, quod ipsi etiam in consuetudine malorum morum in quibus supra modum peccaverunt sunt ita tediosi, quod nequeunt ultra respirare in fluctibus, ad operandum mortiferum opus in adulterio, et homicidio et superfluitate omnium malorum.